

Epistola I ad Corinthos*
Caput 7: Versus 20
Unusquisque in ea.Hoc ad eas conditiones vel vitae consuetudines respicit, quae nihil obsunt fidei bonisque moribus. Sicut enim conjux, sic et latro ad Christi fidem vocatur. Sed ille in conjugio, non a conjugio. Iste vero non in latrocinio, sed a latrocinio. Non enim necesse est, ut conjuges desinant esse conjuges propter fidem Christi, sicut necesse est ut latrones desinant esse latrones.